Talált 126 Eredmények: desertum a Sinai:

  • cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te (Liber Ecclesiasticus 8, 19)

  • devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem (Liber Ecclesiasticus 43, 23)

  • qui posuit orbem desertum et urbes ejus destruxit vinctis ejus non aperuit carcerem (Liber Isaiae 14, 17)

  • civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates ejus (Liber Isaiae 27, 10)

  • donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur (Liber Isaiae 32, 15)

  • luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus (Liber Isaiae 33, 9)

  • aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum (Liber Isaiae 41, 18)

  • sublevetur desertum et civitates ejus in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petræ de vertice montium clamabunt (Liber Isaiae 42, 11)

  • quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)

  • consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas ejus et ponet desertum ejus quasi delicias et solitudinem ejus quasi hortum Domini gaudium et lætitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis (Liber Isaiae 51, 3)

  • et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo (Liber Ieremiae 2, 6)

  • quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat (Liber Ieremiae 9, 12)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina