Talált 126 Eredmények: desertum a Sinai:

  • inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai (Liber Numeri 26, 64)

  • holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini (Liber Numeri 28, 6)

  • iratusque Dominus adversum Israël circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quæ fecerat malum in conspectu ejus (Liber Numeri 32, 13)

  • profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Ætham castrametati sunt in Mara (Liber Numeri 33, 8)

  • profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai (Liber Numeri 33, 15)

  • sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiæ (Liber Numeri 33, 16)

  • inde profecti venerunt in desertum Sin hæc est Cades (Liber Numeri 33, 36)

  • cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab (Liber Deuteronomii 2, 8)

  • et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quæ in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non (Liber Deuteronomii 8, 2)

  • adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt (Liber Deuteronomii 29, 5)

  • quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiæ (Liber Iosue 8, 14)

  • igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagæ (Liber Iosue 15, 1)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina