Talált 192 Eredmények: civitate

  • quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac (Liber Ieremiae 27, 19)

  • venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum (Liber Ieremiae 33, 5)

  • præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris (Liber Ieremiae 37, 20)

  • hæc dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima ejus sospes et vivens (Liber Ieremiae 38, 2)

  • et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos juxta verba hæc siquidem homo hic non quærit pacem populi hujus sed malum (Liber Ieremiae 38, 4)

  • domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate (Liber Ieremiae 38, 9)

  • cumque vidisset eos Sedecias rex Juda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quæ erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti (Liber Ieremiae 39, 4)

  • et reliquias populi quæ remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem (Liber Ieremiae 39, 9)

  • mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terræ (Liber Ieremiae 52, 6)

  • et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portæ quæ est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quæ ducit in heremum (Liber Ieremiae 52, 7)

  • de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ (Liber Ieremiae 52, 15)

  • et de civitate tulit eunuchum unum qui erat præpositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terræ qui inventi sunt in medio civitatis (Liber Ieremiae 52, 25)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina