Talált 2042 Eredmények: Vocavit Deus
veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus (Liber Thobis 11, 20)
tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum (Liber Thobis 12, 1)
quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens præter eum (Liber Thobis 13, 4)
in hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum et septem juvenes filios ejus nepotes suos dixitque eis (Liber Thobis 14, 5)
quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ (Liber Iudith 2, 4)
tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut præcepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia (Liber Iudith 2, 7)
præceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terræ exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subiugari (Liber Iudith 3, 13)
fugientibus his Deus cæli mare aperuit ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent (Liber Iudith 5, 12)
ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit (Liber Iudith 5, 16)
quotienscumque autem pænituerunt se recessisse a cultura Dei sui dedit eis Deus cæli virtutem resistendi (Liber Iudith 5, 19)
et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem (Liber Iudith 5, 21)
nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt prœliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam (Liber Iudith 5, 22)