Talált 1073 Eredmények: Usque
quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath (Liber Iudicum 3, 3)
Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quæ vocatur Sennim et erat juxta Cedes (Liber Iudicum 4, 11)
et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet (Liber Iudicum 4, 16)
tulit itaque Jaël uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis ejus clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est (Liber Iudicum 4, 21)
et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël non oves non boves non asinos (Liber Iudicum 6, 4)
ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in præsentem diem cum adhuc esset in Ephra quæ est familiæ Ezri (Liber Iudicum 6, 24)
fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israël de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian (Liber Iudicum 7, 23)
misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem clamavitque omnis Ephraim et præoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera (Liber Iudicum 7, 24)
qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit cecideruntque ex parte ejus plurimi usque ad portam civitatis (Liber Iudicum 9, 40)
habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quæ ex nomine ejus appellatæ sunt Avothiair id est oppida Jair usque in præsentem diem in terra Galaad (Liber Iudicum 10, 4)
quibus ille respondit quia tulit Israël terram meam quando ascendit de Ægypto a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam (Liber Iudicum 11, 13)
sed quando de Ægypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades (Liber Iudicum 11, 16)