Talált 1073 Eredmények: Usque
ab Accaron usque ad mare omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus (Liber Iosue 15, 46)
Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Ægypti mare Magnum terminus ejus (Liber Iosue 15, 47)
Jebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Juda delere habitavitque Jebuseus cum filiis Juda in Hierusalem usque in præsentem diem (Liber Iosue 15, 63)
et descendit ad occidentem juxta terminum Jeflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones ejus mari Magno (Liber Iosue 16, 3)
et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem (Liber Iosue 16, 5)
et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius (Liber Iosue 16, 10)
a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa (Liber Iosue 18, 15)
et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenbœn id est lapidem Bœn filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem (Liber Iosue 18, 18)
omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam hæc est hereditas filiorum Symeon juxta cognationes suas (Liber Iosue 19, 8)
cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith (Liber Iosue 19, 10)
ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Jecennam (Liber Iosue 19, 11)
et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus ejus Jordanes civitates sedecim et villæ earum (Liber Iosue 19, 22)