Talált 778 Eredmények: Tuum
aperi os tuum decerne quod justum est et judica inopem et pauperem (Liber Proverbiorum 31, 9)
custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est obœdientia quam stultorum victimæ qui nesciunt quid faciant mali (Liber Ecclesiastes 4, 17)
ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in cælo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui (Liber Ecclesiastes 5, 1)
ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum (Liber Ecclesiastes 5, 5)
sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi (Liber Ecclesiastes 7, 22)
vade ergo et comede in lætitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua (Liber Ecclesiastes 9, 7)
si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima (Liber Ecclesiastes 10, 4)
mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum (Liber Ecclesiastes 11, 1)
lætare ergo juvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium (Liber Ecclesiastes 11, 9)
fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulæ dilexerunt te (Canticum Canticorum 1, 2)
pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis collum tuum sicut monilia (Canticum Canticorum 1, 9)
sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genæ tuæ absque eo quod intrinsecus latet (Canticum Canticorum 4, 3)