Mosaico decorativo

Talált 3176 Eredmények: Sum

  • Johanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismaël filium Nathaniæ nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Judæi qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiæ Juda (Liber Ieremiae 40, 15)

  • et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismaël (Liber Ieremiae 40, 16)

  • egressus ergo Ismaël filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam (Liber Ieremiae 41, 6)

  • lacus autem in quem projecerat Ismaël omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël ipsum replevit Ismaël filius Nathaniæ occisis (Liber Ieremiae 41, 9)

  • et captivas duxit Ismaël omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiæ Godoliæ filio Ahicam et cepit eos Ismaël filius Nathaniæ et abiit ut transiret ad filios Ammon (Liber Ieremiae 41, 10)

  • et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismaël filium Nathaniæ et invenerunt eum ad aquas Multas quæ sunt in Gabaon (Liber Ieremiae 41, 12)

  • dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur (Liber Ieremiae 42, 2)

  • vocavitque Johanan filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum (Liber Ieremiae 42, 8)

  • si quiescentes manseritis in terra hac ædificabo vos et non destruam plantabo et non evellam jam enim placatus sum super malo quod feci vobis (Liber Ieremiae 42, 10)

  • nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu ejus (Liber Ieremiae 42, 11)

  • verbum Domini super vos reliquiæ Juda nolite intrare Ægyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie (Liber Ieremiae 42, 19)

  • sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem (Liber Ieremiae 43, 3)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina