Talált 1463 Eredmények: Sen
Resen quoque inter Nineven et Chale hæc est civitas magna (Liber Genesis 10, 12)
cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo (Liber Genesis 11, 2)
tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam (Liber Genesis 12, 5)
factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Ælamitarum et Thadal rex Gentium (Liber Genesis 14, 1)
inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorræ et contra Sennaab regem Adamæ et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balæ ipsa est Segor (Liber Genesis 14, 2)
scilicet adversum Chodorlahomor regem Ælamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque (Liber Genesis 14, 9)
tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona (Liber Genesis 15, 15)
generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletæ sunt iniquitates Amorreorum usque ad præsens tempus (Liber Genesis 15, 16)
cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est (Liber Genesis 18, 9)
erant autem ambo senes provectæque ætatis et desierant Sarræ fieri muliebria (Liber Genesis 18, 11)
quæ risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo (Liber Genesis 18, 12)
cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos (Liber Genesis 18, 16)