Talált 20233 Eredmények: Re
pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt (Liber Iob 4, 14)
et cum spiritus me præsente transiret inhorruerunt pili carnis meæ (Liber Iob 4, 15)
numquid homo Dei conparatione justificabitur aut factore suo purior erit vir (Liber Iob 4, 17)
ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem (Liber Iob 4, 18)
quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea (Liber Iob 4, 19)
qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia (Liber Iob 4, 21)
voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere (Liber Iob 5, 1)
vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia (Liber Iob 5, 2)
longe fient filii ejus a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat (Liber Iob 5, 4)
homo ad laborem nascitur et avis ad volatum (Liber Iob 5, 7)
quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum (Liber Iob 5, 8)
qui ponit humiles in sublimi et mærentes erigit sospitate (Liber Iob 5, 11)