Talált 20233 Eredmények: Re
quoniam tempus ut incipiat judicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio (Epistula I Petri 4, 17)
et si justus vix salvatur impius et peccator ubi parebit (Epistula I Petri 4, 18)
itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis (Epistula I Petri 4, 19)
seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et ejus quæ in futuro revelanda est gloriæ communicator (Epistula I Petri 5, 1)
pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie (Epistula I Petri 5, 2)
neque ut dominantes in cleris sed formæ facti gregi et ex animo (Epistula I Petri 5, 3)
similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula I Petri 5, 5)
humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis (Epistula I Petri 5, 6)
sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens quem devoret (Epistula I Petri 5, 8)
cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri (Epistula I Petri 5, 9)
per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state (Epistula I Petri 5, 12)
per quæ maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ fugientes ejus quæ in mundo est concupiscentiæ corruptionem (Epistula II Petri 1, 4)