Talált 20233 Eredmények: Re
cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus ejus (Evangelium secundum Matthaeum 21, 34)
et agricolæ adprehensis servis ejus alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 35)
iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter (Evangelium secundum Matthaeum 21, 36)
novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum (Evangelium secundum Matthaeum 21, 37)
agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem ejus (Evangelium secundum Matthaeum 21, 38)
et adprehensum eum ejecerunt extra vineam et occiderunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 39)
ajunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis (Evangelium secundum Matthaeum 21, 41)
dicit illis Jesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris (Evangelium secundum Matthaeum 21, 42)
ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus ejus (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum (Evangelium secundum Matthaeum 21, 44)
et cum audissent principes sacerdotum et Pharisæi parabolas ejus cognoverunt quod de ipsis diceret (Evangelium secundum Matthaeum 21, 45)
et quærentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant (Evangelium secundum Matthaeum 21, 46)