Talált 20233 Eredmények: Re
sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis (Evangelium secundum Matthaeum 20, 28)
et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa (Evangelium secundum Matthaeum 20, 29)
et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)
turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David (Evangelium secundum Matthaeum 20, 31)
hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem (Evangelium secundum Matthaeum 21, 4)
dicite filiæ Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis (Evangelium secundum Matthaeum 21, 5)
et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 7)
populi autem dicebant hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ (Evangelium secundum Matthaeum 21, 11)
et dixerunt ei audis quid isti dicant Jesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem (Evangelium secundum Matthaeum 21, 16)
et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit (Evangelium secundum Matthaeum 21, 17)
mane autem revertens in civitatem esuriit (Evangelium secundum Matthaeum 21, 18)
et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea (Evangelium secundum Matthaeum 21, 19)