Talált 20233 Eredmények: Re
et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt (Evangelium secundum Matthaeum 22, 22)
in illo die accesserunt ad eum Sadducæi qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 22, 23)
dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater ejus uxorem illius et suscitet semen fratri suo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)
erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 25)
in resurrectione ergo cujus erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)
respondens autem Jesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei (Evangelium secundum Matthaeum 22, 29)
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in cælo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 30)
de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis (Evangelium secundum Matthaeum 22, 31)
congregatis autem Pharisæis interrogavit eos Jesus (Evangelium secundum Matthaeum 22, 41)
et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)
omnia ergo quæcumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)
alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere (Evangelium secundum Matthaeum 23, 4)