Talált 5422 Eredmények: Rat
et adhesit Domino et non recessit a vestigiis ejus fecitque mandata ejus quæ præceperat Dominus Mosi (Liber II Regum 18, 6)
unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quæ procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei (Liber II Regum 18, 7)
ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam (Liber II Regum 18, 8)
anno quarto regis Ezechiæ qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israël ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam (Liber II Regum 18, 9)
quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed prætergressi sunt pactum ejus omnia quæ præceperat Moses servus Domini non audierunt neque fecerunt (Liber II Regum 18, 12)
deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis (Liber II Regum 18, 15)
in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum (Liber II Regum 18, 16)
si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quæ audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber II Regum 19, 4)
reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis (Liber II Regum 19, 8)
revertere et dic Ezechiæ duci populi mei hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini (Liber II Regum 20, 5)
dixitque Esajas adferte massam ficorum quam cum adtulissent et posuissent super ulcus ejus curatus est (Liber II Regum 20, 7)
dixerat autem Ezechias ad Esajam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini (Liber II Regum 20, 8)