Mosaico decorativo

Talált 5422 Eredmények: Rat

  • viginti annorum erat Ahaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus (Liber II Regum 16, 2)

  • extruxitque Urias sacerdos altare juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco (Liber II Regum 16, 11)

  • cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum (Liber II Regum 16, 12)

  • et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quæ obtulerat super altare (Liber II Regum 16, 13)

  • porro altare æneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem (Liber II Regum 16, 14)

  • præcepit quoque rex Ahaz Uriæ sacerdoti dicens super altare majus offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium ejus et holocaustum universi populi terræ et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimæ super illud effundes altare vero æneum erit paratum ad voluntatem meam (Liber II Regum 16, 15)

  • fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz (Liber II Regum 16, 16)

  • tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus æneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide (Liber II Regum 16, 17)

  • Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum (Liber II Regum 16, 18)

  • cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem (Liber II Regum 17, 4)

  • factum est enim cum peccassent filii Israël Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Ægypti de manu Pharaonis regis Ægypti coluerunt deos alienos (Liber II Regum 17, 7)

  • et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël quia similiter fecerant (Liber II Regum 17, 8)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina