Mosaico decorativo

Talált 2423 Eredmények: Quia

  • et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia juxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta (Liber Isaiae 57, 8)

  • pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es (Liber Isaiae 57, 11)

  • quia hæc dicit Excelsus et Sublimis habitans æternitatem et sanctum nomen ejus in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum (Liber Isaiae 57, 15)

  • non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam (Liber Isaiae 57, 16)

  • multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus (Liber Isaiae 59, 12)

  • et conversum est retrorsum judicium et justitia longe stetit quia corruit in platea veritas et æquitas non potuit ingredi (Liber Isaiae 59, 14)

  • et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo prædæ patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis ejus quia non est judicium (Liber Isaiae 59, 15)

  • et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et justitia ejus ipsa confirmavit eum (Liber Isaiae 59, 16)

  • surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est (Liber Isaiae 60, 1)

  • quia ecce tenebræ operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur (Liber Isaiae 60, 2)

  • me enim insulæ expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 60, 9)

  • et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Jacob (Liber Isaiae 60, 16)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina