Talált 1194 Eredmények: Promissa Terra
sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis jugum ejus et onus illius ab umero eorum tolletur (Liber Isaiae 14, 25)
omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubæ audietis (Liber Isaiae 18, 3)
et erit terra Juda Ægypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam (Liber Isaiae 19, 17)
in die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan et jurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una (Liber Isaiae 19, 18)
et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos (Liber Isaiae 19, 20)
onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili (Liber Isaiae 21, 1)
onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis (Liber Isaiae 23, 1)
ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos ejus suffoderunt domos ejus posuerunt eam in ruinam (Liber Isaiae 23, 13)
dissipatione dissipabitur terra et direptione prædabitur Dominus enim locutus est verbum hoc (Liber Isaiae 24, 3)
luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terræ (Liber Isaiae 24, 4)
et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt jus dissipaverunt fœdus sempiternum (Liber Isaiae 24, 5)
confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra (Liber Isaiae 24, 19)