Mosaico decorativo

Talált 8616 Eredmények: Pó

  • qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum quæ narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal (Liber Ieremiae 23, 27)

  • ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 32)

  • si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 33)

  • et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum ejus (Liber Ieremiae 23, 34)

  • hæc dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum quid respondit Dominus et quid locutus est Dominus (Liber Ieremiae 23, 35)

  • hæc dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et quid locutus est Dominus (Liber Ieremiae 23, 37)

  • propterea ecce ego tollam vos portans et derelinquam vos et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris a facie mea (Liber Ieremiae 23, 39)

  • ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joachim regem Juda et principes ejus et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem (Liber Ieremiae 24, 1)

  • calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus esse primi temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis quæ comedi non poterant eo quod essent malæ (Liber Ieremiae 24, 2)

  • et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quæ comedi non possunt eo quod sint malæ (Liber Ieremiae 24, 3)

  • et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et ædificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam (Liber Ieremiae 24, 6)

  • et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo (Liber Ieremiae 24, 7)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina