Talált 8616 Eredmények: Pó
tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis (Liber Ieremiae 18, 23)
hæc dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum (Liber Ieremiae 19, 1)
et egredere ad vallem filii Ennom quæ est juxta introitum portæ Fictilis et prædicabis ibi verba quæ ego loquar ad te (Liber Ieremiae 19, 2)
et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui præterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga ejus (Liber Ieremiae 19, 8)
et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum (Liber Ieremiae 19, 11)
sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus ejus ut ponam civitatem istam sicut Thofeth (Liber Ieremiae 19, 12)
venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum (Liber Ieremiae 19, 14)
et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini (Liber Ieremiae 20, 2)
sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non pænituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano (Liber Ieremiae 20, 16)
et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)
et ad populum hunc dices hæc dicit Dominus ecce ego do coram vobis viam vitæ et viam mortis (Liber Ieremiae 21, 8)
qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium (Liber Ieremiae 21, 9)