Talált 1170 Eredmények: Mihi
et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiæ (Liber Isaiae 8, 2)
ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion (Liber Isaiae 8, 18)
et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me (Liber Isaiae 12, 1)
ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem (Liber Isaiae 12, 2)
visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Ælam obside Mede omnem gemitum ejus cessare feci (Liber Isaiae 21, 2)
emarcuit cor meum tenebræ stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum (Liber Isaiae 21, 4)
hæc enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet (Liber Isaiae 21, 6)
a finibus terræ laudes audivimus gloriam justi et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi væ mihi prævaricantes prævaricati sunt et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt (Liber Isaiae 24, 16)
indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in prœlio gradiar super eam succendam eam pariter (Liber Isaiae 27, 4)
an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi (Liber Isaiae 27, 5)
et circumvallabo Arihel et erit tristis et mærens et erit mihi quasi Arihel (Liber Isaiae 29, 2)
quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Judæ et Hierusalem coram altari isto adorabitis (Liber Isaiae 36, 7)