Talált 1116 Eredmények: Mar
quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animæ meæ (Liber Iob 7, 11)
numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere (Liber Iob 7, 12)
qui extendit cælos solus et graditur super fluctus maris (Liber Iob 9, 8)
non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus (Liber Iob 9, 18)
tædet animam meam vitæ meæ dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animæ meæ (Liber Iob 10, 1)
longior terræ mensura ejus et latior mari (Liber Iob 11, 9)
loquere terræ et respondebit tibi et narrabunt pisces maris (Liber Iob 12, 8)
scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiæ meæ (Liber Iob 13, 26)
quomodo si recedant aquæ de mari et fluvius vacuefactus arescat (Liber Iob 14, 11)
non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus (Liber Iob 17, 2)
eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles (Liber Iob 20, 25)
alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus (Liber Iob 21, 25)