Talált 1116 Eredmények: Mar
concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen ejus Levi (Liber Genesis 29, 34)
cernens autem Raël quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar (Liber Genesis 30, 1)
sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit (Liber Genesis 30, 9)
illa respondit parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Raël dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui (Liber Genesis 30, 15)
et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon (Liber Genesis 30, 20)
postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum (Liber Genesis 31, 10)
tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quæ præ multitudine numerari non potest (Liber Genesis 32, 12)
qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris ejus et statim emarcuit (Liber Genesis 32, 25)
quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)
adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus (Liber Genesis 34, 24)
fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez (Liber Genesis 36, 11)
hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez (Liber Genesis 36, 15)