Talált 504 Eredmények: Manus
in multitudine viæ tuæ laborasti non dixisti quiescam vitam manus tuæ invenisti propterea non rogasti (Liber Isaiae 57, 10)
ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris ejus ut non exaudiat (Liber Isaiae 59, 1)
manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur (Liber Isaiae 59, 3)
populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meæ opus manus meæ ad glorificandum (Liber Isaiae 60, 21)
expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas (Liber Isaiae 65, 2)
omnia hæc manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos (Liber Isaiae 66, 2)
videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis ejus et indignabitur inimicis suis (Liber Isaiae 66, 14)
nam et ab ista egredieris et manus tuæ erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum (Liber Ieremiae 2, 37)
vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperæ vox filiæ Sion intermorientis expandentisque manus suas væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos (Liber Ieremiae 4, 31)
audivimus famam ejus dissolutæ sunt manus nostræ tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem (Liber Ieremiae 6, 24)
argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus ærarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa hæc (Liber Ieremiae 10, 9)
non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tuæ solus sedebam quoniam comminatione replesti me (Liber Ieremiae 15, 17)