Talált 148 Eredmények: Judas

  • omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Judas ut se præpararent (Liber II Maccabaeorum 13, 12)

  • his autem qui intus erant Judas necessaria mittebat (Liber II Maccabaeorum 13, 20)

  • sed post triennii tempus cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna (Liber II Maccabaeorum 14, 1)

  • respondit ipsi qui dicuntur Asidei Judæorum quibus præest Judas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum (Liber II Maccabaeorum 14, 6)

  • nam quamdiu superest Judas inpossibile est pacem esse negotiis (Liber II Maccabaeorum 14, 10)

  • præcepit autem Judas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt (Liber II Maccabaeorum 14, 22)

  • Judas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes congressi sunt (Liber II Maccabaeorum 15, 26)

  • præcepit autem Judas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri (Liber II Maccabaeorum 15, 30)

  • ruit enim Hierusalem et Judas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos majestatis ejus (Liber Isaiae 3, 8)

  • et auferetur zelus Ephraim et hostes Juda peribunt Ephraim non æmulabitur Judam et Judas non pugnabit contra Ephraim (Liber Isaiae 11, 13)

  • et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul agricolæ et minantes greges (Liber Ieremiae 31, 24)

  • et respondebit arrogantia Israël in facie ejus et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Judas cum eis (Prophetia Osee 5, 5)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina