Talált 771 Eredmények: Hierusalem

  • et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum (Prophetia Zachariae 14, 16)

  • et erit qui non ascenderit de familiis terræ ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber (Prophetia Zachariae 14, 17)

  • et erit omnis lebes in Hierusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo (Prophetia Zachariae 14, 21)

  • transgressus est Juda et abominatio facta est in Israël et in Hierusalem quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni (Prophetia Malachiae 2, 11)

  • et placebit Domino sacrificium Juda et Hierusalem sicut dies sæculi et sicut anni antiqui (Prophetia Malachiae 3, 4)

  • Hierusalem Hierusalem quæ occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti (Evangelium secundum Matthaeum 23, 37)

  • et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino (Evangelium secundum Lucam 2, 22)

  • et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste justus et timoratus expectans consolationem Israël et Spiritus Sanctus erat in eo (Evangelium secundum Lucam 2, 25)

  • et hæc ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 2, 38)

  • et ibant parentes ejus per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschæ (Evangelium secundum Lucam 2, 41)

  • consummatisque diebus cum redirent remansit puer Jesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes ejus (Evangelium secundum Lucam 2, 43)

  • et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum (Evangelium secundum Lucam 2, 45)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina