Talált 8600 Eredmények: Dom
morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus (Liber Leviticus 22, 8)
custodient præcepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos (Liber Leviticus 22, 9)
quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus ejus fuerit hii comedent ex eis (Liber Leviticus 22, 11)
sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem (Liber Leviticus 22, 13)
nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël quæ offerunt Domino (Liber Leviticus 22, 15)
ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos (Liber Leviticus 22, 16)
locutus est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 22, 17)
loquere ad Aaron et filios ejus et ad omnes filios Israël dicesque ad eos homo de domo Israël et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini (Liber Leviticus 22, 18)
homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo (Liber Leviticus 22, 21)
si cæcum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini (Liber Leviticus 22, 22)
omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis (Liber Leviticus 22, 24)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 22, 26)