Talált 8600 Eredmények: Dom
et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriæ domui patris sui (Liber Isaiae 22, 23)
et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum (Liber Isaiae 22, 24)
in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 22, 25)
onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis (Liber Isaiae 23, 1)
Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriæ et ad ignominiam deduceret universos inclitos terræ (Liber Isaiae 23, 9)
manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes ejus (Liber Isaiae 23, 11)
ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos ejus suffoderunt domos ejus posuerunt eam in ruinam (Liber Isaiae 23, 13)
et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ (Liber Isaiae 23, 17)
et erunt negotiatio ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem (Liber Isaiae 23, 18)
ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem ejus et disperget habitatores ejus (Liber Isaiae 24, 1)
et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus ejus sicut ancilla sic domina ejus sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet (Liber Isaiae 24, 2)
dissipatione dissipabitur terra et direptione prædabitur Dominus enim locutus est verbum hoc (Liber Isaiae 24, 3)