Talált 590 Eredmények: Bor
et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata (Liber Genesis 3, 7)
ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuæ et comedisti de ligno ex quo præceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3, 17)
vocavitque nomen ejus Nœ dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus (Liber Genesis 5, 29)
et recordabor fœderis mei vobiscum et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendam universam carnem (Liber Genesis 9, 15)
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram (Liber Genesis 9, 16)
sed adferam pauxillum aquæ et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore (Liber Genesis 18, 4)
tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat juxta eos sub arbore (Liber Genesis 18, 8)
est civitas hæc juxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea (Liber Genesis 19, 20)
cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quæ ibi erant (Liber Genesis 21, 15)
confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores ejus in cunctis terminis per circuitum (Liber Genesis 23, 17)
et cesset indignatio ejus obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die (Liber Genesis 27, 45)
quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Judam cessavitque parere (Liber Genesis 29, 35)