Talált 3231 Eredmények: Ram
Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. (Liber Genesis 16, 5)
Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. (Liber Genesis 16, 6)
Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem. (Liber Genesis 16, 16)
Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. (Liber Genesis 17, 1)
Cecidit Abram pronus in faciem. (Liber Genesis 17, 3)
Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17, 5)
Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. (Liber Genesis 17, 8)
Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. (Liber Genesis 17, 15)
Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. (Liber Genesis 17, 18)
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. (Liber Genesis 18, 2)
sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. (Liber Genesis 18, 4)
Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. (Liber Genesis 18, 6)