Talált 3231 Eredmények: Ram
Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. (Liber Genesis 13, 8)
Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. (Liber Genesis 13, 9)
Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. (Liber Genesis 13, 12)
Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13, 13)
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. (Liber Genesis 13, 14)
Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. (Liber Genesis 13, 15)
Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. (Liber Genesis 13, 17)
Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. (Liber Genesis 13, 18)
necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. (Liber Genesis 14, 12)
Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Eschol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram. (Liber Genesis 14, 13)
Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. (Liber Genesis 14, 14)
benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: (Liber Genesis 14, 19)