Mosaico decorativo

Trouvé 3231 Résultats pour: Ram

  • Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. (Liber Genesis 16, 5)

  • Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. (Liber Genesis 16, 6)

  • Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem. (Liber Genesis 16, 16)

  • Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. (Liber Genesis 17, 1)

  • Cecidit Abram pronus in faciem. (Liber Genesis 17, 3)

  • Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17, 5)

  • Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. (Liber Genesis 17, 8)

  • Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. (Liber Genesis 17, 15)

  • Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. (Liber Genesis 17, 18)

  • Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. (Liber Genesis 18, 2)

  • sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. (Liber Genesis 18, 4)

  • Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. (Liber Genesis 18, 6)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina