Mosaico decorativo

Talált 3231 Eredmények: Ram

  • Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. (Liber Genesis 14, 21)

  • quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: (Liber Genesis 14, 23)

  • His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. (Liber Genesis 15, 1)

  • Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. (Liber Genesis 15, 2)

  • Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. (Liber Genesis 15, 3)

  • Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Liber Genesis 15, 6)

  • Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. (Liber Genesis 15, 7)

  • Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. (Liber Genesis 15, 9)

  • Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. (Liber Genesis 15, 11)

  • Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. (Liber Genesis 15, 12)

  • In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, (Liber Genesis 15, 18)

  • Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar, (Liber Genesis 16, 1)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina