Löydetty 1491 Tulokset: Sicut
Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)
Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venationem; (Liber I Maccabaeorum 3, 4)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)
Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic faciet”. (Liber I Maccabaeorum 3, 60)
Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta. (Liber I Maccabaeorum 4, 38)
Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 60)
Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus; (Liber I Maccabaeorum 5, 31)
et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius. (Liber I Maccabaeorum 6, 7)
Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat. (Liber I Maccabaeorum 6, 8)
Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis. (Liber I Maccabaeorum 6, 39)
et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec”. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)