1. Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater

2. his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.

3. Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,

4. audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes,

5. propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii,

6. quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate;

7. sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,

8. qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu.

9. Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali,

10. ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,

11. in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio

12. gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine;

13. qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,

14. in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;

15. qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae,

16. quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,

17. et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant.

18. Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens,

19. quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare

20. et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.

21. Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis,

22. nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso;

23. si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister.

24. Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,

25. cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei;

26. mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,

27. quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;

28. quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo;

29. ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute.






“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina