Mosaico decorativo

Gefunden 1491 Ergebnisse für: Sicut

  • Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)

  • Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venationem; (Liber I Maccabaeorum 3, 4)

  • Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic faciet”. (Liber I Maccabaeorum 3, 60)

  • Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta. (Liber I Maccabaeorum 4, 38)

  • Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 60)

  • Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)

  • Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus; (Liber I Maccabaeorum 5, 31)

  • et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius. (Liber I Maccabaeorum 6, 7)

  • Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat. (Liber I Maccabaeorum 6, 8)

  • Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis. (Liber I Maccabaeorum 6, 39)

  • et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec”. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina