Mosaico decorativo

Löydetty 1491 Tulokset: Sicut

  • Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum. (Liber I Maccabaeorum 12, 11)

  • et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi. (Liber I Maccabaeorum 12, 43)

  • Et credidit ei et fecit, sicut dixit, et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 12, 46)

  • Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas; (Liber I Maccabaeorum 15, 3)

  • Et aedificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent vias Iudaeae, sicut constituit ei rex. (Liber I Maccabaeorum 15, 41)

  • Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita. (Liber II Maccabaeorum 1, 21)

  • Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses”. (Liber II Maccabaeorum 1, 29)

  • et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice. (Liber II Maccabaeorum 2, 8)

  • Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta. (Liber II Maccabaeorum 2, 10)

  • sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit. (Liber II Maccabaeorum 2, 18)

  • Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus, (Liber II Maccabaeorum 2, 27)

  • Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis. (Liber II Maccabaeorum 2, 29)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina