Löydetty 1491 Tulokset: Sicut
Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo. (Liber Psalmorum 143, 3)
Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 143, 6)
Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens. (Liber Psalmorum 144, 4)
Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi. (Liber Psalmorum 144, 12)
Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem spargit. (Liber Psalmorum 147, 16)
Mittit crystallum suam sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit? (Liber Psalmorum 147, 17)
Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum. (Liber I Maccabaeorum 1, 39)
Factum est templum eius sicut homo ignobilis, (Liber I Maccabaeorum 2, 8)
Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zambri filio Salom. (Liber I Maccabaeorum 2, 26)
et dixit vir proximo suo: “Si omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra”. (Liber I Maccabaeorum 2, 40)
Et cogitaverunt in die illa dicentes: “Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 41)