Mosaico decorativo

1. audite verbum Domini filii Israël quia judicium Domino cum habitatoribus terræ non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra

1. “Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra;

2. maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit

2. maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3. propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre cæli sed et pisces maris congregabuntur

3. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur.

4. verumtamen unusquisque non judicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti

4. Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos.

5. et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam

5. Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam.

6. conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego

6. Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7. secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo

7. Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8. peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum

8. Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9. et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias ejus et cogitationes ejus reddam ei

9. Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei.

10. et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo

10. Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo.

11. fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor

11. Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.

12. populus meus in ligno suo interrogavit et baculus ejus adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo

12. Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo.

13. super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra ejus ideo fornicabuntur filiæ vestræ et sponsæ vestræ adulteræ erunt

13. Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt.

14. non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit

14. Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.

15. si fornicaris tu Israël non delinquat saltim Juda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque juraveritis vivit Dominus

15. Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”.

16. quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine

16. Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine?

17. particeps idolorum Ephraim dimitte eum

17. Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum.

18. separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores ejus

18. Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae.

19. ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis

19. Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras