Mosaico decorativo

1. dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestræ Misericordiam consecuta

1. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”.

2. judicate matrem vestram judicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir ejus auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum

2. Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel.

3. ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suæ et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti

3. Dicite fratribus vestris: “Populus meus” et sororibus vestris: “Misericordiam consecuta”.

4. et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt

4. Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum,

5. quia fornicata est mater eorum confusa est quæ concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum

5. ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti.

6. propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet

6. Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt,

7. et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quæret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc

7. quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”.

8. et hæc nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quæ fecerunt Baal

8. Propter hoc ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet;

9. idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quæ operiebant ignominiam ejus

9. et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”.

10. et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus et vir non eruet eam de manu mea

10. Et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal.

11. et cessare faciam omne gaudium ejus sollemnitatem ejus neomeniam ejus sabbatum ejus et omnia festa tempora ejus

11. Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius,

12. et corrumpam vineam ejus et ficum ejus de quibus dixit mercedes hæ meæ sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri

12. et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea.

13. et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus

13. Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius;

14. propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor ejus

14. et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri.

15. et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi juxta dies juventutis suæ et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti

15. Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus.

16. et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali

16. Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius;

17. et auferam nomina Baalim de ore ejus et non recordabitur ultra nominis eorum

17. et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.

18. et percutiam eis fœdus in die illa cum bestia agri et cum volucre cæli et cum reptili terræ et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter

18. Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”.

19. et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in justitia et judicio et in misericordia et miserationibus

19. Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.

20. et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus

20. Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.

21. et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam cælos et illi exaudient terram

21. Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus.

22. et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et hæc exaudient Hiezraël

22. Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum.

23. et seminabo eam mihi in terram et miserebor ejus quæ fuit absque misericordia

23. Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram;

24. et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu

24. et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel.

25.

25. Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”;

26.

26. et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”; et ipse dicet: “Deus meus es tu””.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras