Mosaico decorativo

1. psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui

1. PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.

2. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me

2. Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me,

3. multi dicunt animæ meæ non est salus ipsi in Deo ejus diapsalma

3. multi dicunt animae meae: “Non est salus ipsi in Deo”.

4. tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum

4. Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum.

5. voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma

5. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.

6. ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me

6. Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7. non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus

7. Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;

8. quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti

8. quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti.

9. Domini est salus et super populum tuum benedictio tua

9. Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras