1. factum est autem cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Judæos

1. Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis;

2. et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Judæi inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt

2. et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem.

3. sed et Tobias Ammanites proximus ejus ait ædificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum

3. Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos.

4. audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis

4. Dixit autem Iudas: “Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum”.

5. ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia inriserunt ædificantes

5. Et dixerunt hostes nostri: “Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus”.

6. itaque ædificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum

6. Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos,

7. factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitæ et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod cœpissent interrupta concludi irati sunt nimis

7. statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis.

8. et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias

8. Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: “Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris”.

9. et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos

9. Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum.

10. dixit autem Judas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus ædificare murum

10. Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae.

11. et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus

11. Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium;

12. factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos

12. aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me.

13. statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis

13. Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: “Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero;

14. perspexi atque surrexi et ajo ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus

14. in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis”.

15. factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum

15. Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra.

16. et factum est a die illa media pars juvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceæ et scuta et arcus et loricæ et principes post eos in omni domo Juda

16. In tempore quoque illo dixi populo: “Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per diem”.

17. ædificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium

17. Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.





“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina