Mosaico decorativo

1. tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriæ scilicet Mesopotamiæ et Syriæ Sobal et Lybiæ atque Ciliciæ qui venientes ad Holofernem dixerunt

1. Et miserunt ad eum legatos verbis pacificis dicentes:

2. desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamini

2. “Ecce nos pueri Nabuchodonosor regis magni adstamus coram te; utere nobis, quemadmodum placet faciei tuae.

3. omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universæ facultates nostræ atque familiæ in conspectu tuo sunt

3. Ecce villae nostrae et omnis locus noster et omnis campus frumenti et greges et armenta et omnia stabula iumentorum nostrorum adstant ante faciem tuam; utere, quemadmodum placet tibi.

4. sint omnia sub lege tua

4. Ecce et civitates nostrae et, qui inhabitant in eis, servi tui sunt; veniens occurre eis, sicut est bonum in oculis tuis”.

5. nos jam et filii nostri servi tui sumus

5. Et venerunt viri ad Holofernen et nuntiaverunt ei secundum verba haec.

6. veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi

6. Et descendit ad maritimam ipse et virtus eius et custodivit civitates excelsas et accepit ex eis in auxilium viros electos.

7. tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram

7. Et exceperunt eum ipsi et omnis circumregio eorum cum coronis et choris et tympanis.

8. de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum

8. Et destruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deos terrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omnes linguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum.

9. tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti

9. Et venit contra faciem Esdrelon prope Dothain, quae est contra descensum magnum Iudaeae,

10. excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis

10. et castra posuerunt inter Gabaa et Scytharum civitatem. Et erat ibi mensem dierum, ut colligeret omnia utensilia virtutis suae.

11. nec ista tamen facientes ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt

11.

12. nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit

12.

13. præceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terræ exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subiugari

13.

14. pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa

14.

15. accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ

15.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras