Mosaico decorativo

1. Heliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis

1. Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: “Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis”.

2. quæ surrexit et fecit juxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis

2. Quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim septem annis.

3. cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis

3. Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim; et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis.

4. rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra mihi omnia magnalia quæ fecit Heliseus

4. Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens: “Narra mihi omnia magnalia, quae fecit Eliseus”.

5. cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cujus vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex hæc est mulier et hic filius ejus quem suscitavit Heliseus

5. Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: “Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus”.

6. et interrogavit rex mulierem quæ narravit ei deditque ei rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quæ sua sunt et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad præsens

6. Et interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum dicens: “Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad praesens”.

7. venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriæ ægrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc

7. Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes: “Venit vir Dei huc”.

8. et ait rex ad Azaël tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea hac

8. Et ait rex ad Hazael: “Tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?”.

9. ivit igitur Azaël in occursum ejus habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac

9. Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: “Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: “Si sanari potero de infirmitate mea hac?””.

10. dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur

10. Dixitque ei Eliseus: “Vade, dic ei: Sanaberis. Porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur”.

11. stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei

11. Stetitque facies eius, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei.

12. cui Azaël ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala civitates eorum munitas igne succendes et juvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et prægnantes divides

12. Cui Hazael ait: “Quare dominus meus flet?”. At ille respondit: “Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes discindes”.

13. dixitque Azaël quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore

13. Dixitque Hazael: “Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam?”. Et ait Eliseus: “Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore”.

14. qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem

14. Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: “Quid tibi dixit Eliseus?”. At ille respondit: “Dixit mihi: Recipies sanitatem”.

15. cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua et expandit super faciem ejus quo mortuo regnavit Azaël pro eo

15. Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et intinxit aqua et expandit super faciem eius, et mortuus est; regnavitque Hazael pro eo.

16. anno quinto Joram filii Ahab regis Israël et Josaphat regis Juda regnavit Joram filius Josaphat rex Juda

16. Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae.

17. triginta duorum erat annorum cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem

17. Triginta duorum erat annorum, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.

18. ambulavitque in viis regum Israël sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor ejus et fecit quod malum est coram Domino

18. Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab; filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino.

19. noluit autem Dominus disperdere Judam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis ejus cunctis diebus

19. Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus.

20. in diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda et constituit sibi regem

20. In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem.

21. venitque Joram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua

21. Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et populus fugit in tabernacula sua.

22. recessit ergo Edom ne esset sub Juda usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore illo

22. Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.

23. reliqua autem sermonum Joram et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda

23. Reliqua autem gestorum Ioram et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

24. et dormivit Joram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius ejus pro eo

24. Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.

25. anno duodecimo Joram filii Ahab regis Israël regnavit Ahazias filius Joram regis Judæ

25. Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae.

26. viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare cœpisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël

26. Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel.

27. et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit

27. Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit.

28. abiit quoque cum Joram filio Ahab ad prœliandum contra Azaël regem Syriæ in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Joram

28. Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad proeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram.

29. qui reversus est ut curaretur in Hiezraël quia vulneraverant eum Syri in Rama prœliantem contra Azaël regem Syriæ porro Ahazias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Ahab in Hiezraël quia ægrotabat

29. Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus, quibus vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras