Mosaico decorativo

1. octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Idida filia Phadaja de Besecath

1. Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Idida filia Adaia de Bascath.

2. fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram

2. Fecitque, quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui; non declinavit ad dexteram sive ad sinistram.

3. anno autem octavodecimo regis Josiæ misit rex Saphan filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei

3. Anno autem octavo decimo regis Iosiae misit rex Saphan filium Eseliae filii Mesullam scribam ad templum Domini dicens ei:

4. vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quæ inlata est in templum Domini quam collegerunt janitores a populo

4. “Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut effundatur pecunia, quae illata est in templum Domini, quam collegerunt ianitores a populo,

5. deturque fabris per præpositos in domo Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi

5. deturque opificibus praepositis in domo Domini, qui et distribuent eam his, qui operantur in templo Domini ad instauranda sartatecta templi,

6. tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum

6. tignariis videlicet et caementariis et his, qui interrupta componunt, et ut emantur ligna et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum.

7. verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed in potestate habeant et in fide

7. Verumtamen non supputetur eis argentum, quod accipiunt, quia in potestate habent et in fide”.

8. dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud

8. Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: “Librum legis repperi in domo Domini!”. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud.

9. venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod præceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quæ repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini

9. Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei, quod praeceperat, et ait: “Effuderunt servi tui pecuniam, quae reperta est in domo, et dederunt opificibus praefectis operum templi Domini”.

10. narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege

10. Narravitque Saphan scriba regi dicens: “Librum dedit mihi Helcias sacerdos”. Quem cum legisset Saphan coram rege,

11. et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua

11. et audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua

12. et præcepit Helciæ sacerdoti et Ahicham filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribæ et Asajæ servo regis dicens

12. et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicam filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens:

13. ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Juda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri hujus ut facerent omne quod scriptum est nobis

13. “Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius, quod inventum est; magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius, ut facerent omne, quod scriptum est nobis”.

14. jerunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaja ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quæ habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam

14. Ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicam et Achobor et Saphan et Asaia ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, locutique sunt ad eam,

15. et illa respondit eis hæc dicit Dominus Deus Israël dicite viro qui misit vos ad me

15. et illa respondit eis: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me:

16. hæc dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores ejus omnia verba legis quæ legit rex Juda

16. Haec dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores eius omnia verba libri, quae legit rex Iudae,

17. quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in loco hoc et non extinguetur

17. quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis irritantes me in cunctis operibus manuum suarum; et succendetur indignatio mea in loco hoc et non exstinguetur.

18. regi autem Juda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis hæc dicit Dominus Deus Israël pro eo quod audisti verba voluminis

18. Regi autem Iudae, qui misit vos, ut consuleretis Dominum, sic dicetis: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis,

19. et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus

19. et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus;

20. idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum

20. idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super locum istum”. Et renuntiaverunt regi, quod dixerat.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras