Mosaico decorativo

1. Nicanor autem ut conperit Judam esse in locis Samariæ cogitavit die sabbati cum omni impetu committere

1. Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis esse iuxta Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos aggredi.

2. Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit

2. Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: “Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit”,

3. at ille infelix interrogavit si est potens in sæculo qui imperavit agi diem sabbatorum

3. ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum.

4. et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in cælo potens qui jussit agi septimam diem

4. Et respondentibus illis: “Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui iussit colere septimam diem”;

5. at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret

5. at ille ait: “Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma et negotia regis impleri”. Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret.

6. et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Juda

6. Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant.

7. Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino adfuturum

7. Maccabaeus autem sine intermissione confidebat cum omni spe auxilium se consequi a Domino;

8. et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de cælo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam

8. et hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in mente habentes adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam.

9. et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum quæ fecerant prius promptiores eos constituit

9. Et allocutus eos de Lege et Prophetis, admonens eos etiam de certaminibus, quae perfecerant, promptiores constituit eos.

10. et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et juramentorum prævaricationem

10. Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem.

11. singulos autem illorum armavit non clypei et hastæ munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos lætificavit

11. Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit.

12. erat autem hujusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Judæorum

12. Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum.

13. post hæc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum

13. Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria praestantem et mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum.

14. respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei

14. Respondentem vero Oniam dixisse: “Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei”.

15. extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Judæ gladium aureum dicentem

15. Protendentem autem Ieremiam dextram dedisse Iudae gladium aureum et, cum daret, dixisse haec:

16. accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israël

16. “Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo confringes adversarios”.

17. exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi juvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis judicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur

17. Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur.

18. erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi

18. Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro sanctificato templo.

19. sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant

19. Sed et eos, qui in civitate erant comprehensi, non minima sollicitudo habebat propter illum sub aperto concursum.

20. et cum jam omnes sperarent judicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiæ equitesque oportuno in loco conpositi

20. Et, cum iam omnes exspectarent iudicium futurum, hostesque iam committerent, atque exercitus esset ordinatus, et bestiae opportuno in loco constitutae, et equitatus dispositus,

21. considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in cælum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam

21. considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam.

22. dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Judæ et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia

22. Dixit autem invocans hoc modo: “Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia,

23. et nunc Dominator cælorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui

23. et nunc, Dominator caelorum, mitte angelum bonum ante nos in timorem et tremorem;

24. ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit

24. magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum”. Et hic quidem in his finem fecit.

25. Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis admovebant

25. Qui autem cum Nicanore erant, cum tubis et canticis admovebant;

26. Judas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes congressi sunt

26. hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi sunt cum hostibus.

27. manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia præsentia Dei magnifice delectati

27. Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati.

28. cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis

28. Cumque cessassent ab opere et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem proruisse cum armis suis;

29. facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant

29. facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.

30. præcepit autem Judas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri

30. Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri.

31. quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant

31. Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante altare stans accersiit eos, qui in arce erant;

32. et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est

32. et, ostenso capite iniqui Nicanoris et manu nefarii, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est,

33. linguam etiam impii Nicanoris præcisam jussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi

33. linguam etiam impii Nicanoris praecisam dixit particulatim avibus daturum, pretia autem dementiae contra templum suspendere.

34. omnes igitur cæli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit

34. Omnes igitur in caelum benedixerunt manifestum Dominum dicentes: “Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit!”.

35. suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei

35. Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini.

36. itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire

36. Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem, mensis duodecimi — Adar dicitur voce Syriaca — pridie Mardochaei diei.

37. habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die

37. Igitur his erga Nicanorem sic gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque hic faciam finem sermonis.

38. igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis

38. Et, si quidem bene et apte compositioni, hoc et ipse volebam; sin autem exigue et modice, hoc est, quod assequi poteram.

39. et siquidem bene et ut historiæ conpetit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi

39. Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis.

40. sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus

40.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras