Mosaico decorativo

1. his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Judæi autem agriculturæ operam dabant

1. His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem agriculturae operam dabant.

2. sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennæ filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete

2. Sed ex his, qui duces erant in singulis locis, Timotheus et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hos et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.

3. Joppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Judæos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus

3. Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: cum rogavissent Iudaeos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas ipsi paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis in eos subiacentibus,

4. secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos

4. secundum autem commune civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent et nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus ducentos.

5. quam crudelitatem Judas in suæ gentis homines factam ut cognovit præcepit viris qui erant cum ipso et invocato justo judice Deo

5. Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo,

6. venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit

6. venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio peremit.

7. et cum hæc ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Joppitas eradicaturus

7. Et, cum conclusus esset locus, discessit quasi iterum reversurus et universam Ioppitarum civitatem eradicaturus.

8. sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniæ velle pari modo facere habitantibus secum Judæis

8. Sed, cum cognovisset et eos, qui erant Iamniae, velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis,

9. Jamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta

9. Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.

10. inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti

10. Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites quingenti.

11. cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Juda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos

11. Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis.

12. Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua

12. Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit se pacem acturum cum eis; dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.

13. adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin

13. Aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumsaeptam, quae a promiscuis gentibus habitabatur, cui nomen Caspin.

14. hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Judam ac blasphemantes et loquentes quæ fas non est

14. Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quae fas non est.

15. Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Hiericho inruit ferociter muris

15. Qui autem cum Iuda erant, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis organicis temporibus Iosue praecipitavit Iericho, irruerunt ferociter muris

16. et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles cædes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur

16. et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur.

17. inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Judæos

17. Inde autem discesserunt stadia septingenta quinquaginta et pervenerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubiani, Iudaeos.

18. et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo præsidio

18. Et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, qui, nullo negotio perfecto, tunc de locis regressus erat, relicto tamen in quodam loco firmissimo praesidio.

19. Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in præsidio decem milia viros

19. Dositheus autem et Sosipater, ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant, exeuntes peremerunt a Timotheo relictos in praesidio plures quam decem milia viros.

20. at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos

20. At Maccabaeus, ordinato exercitu circum se per cohortes, constituit eos super cohortes et adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos.

21. cognito autem Judæ adventu Timotheus præmisit mulieres et filios et reliquum adparatum in præsidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias

21. Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum apparatum in locum, qui Carnion dicitur; erat enim inexpugnabile et accessu difficile praesidium propter locorum angustias.

22. cumque cohors Judæ prima apparuisset timor hostibus incussus est ex præsentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur

22. Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur.

23. Judas autem vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex eis triginta milia virorum

23. Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et prostravit ad triginta milia virorum.

24. ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres quos morte ejus decipi eveniret

24. Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi.

25. et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem

25. Et cum pluribus modis fidem dedisset secundum hoc constitutum, restituturum se eos illaesos, dimiserunt eum propter fratrum salutem.

26. Judas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus

26. Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque milia corporum.

27. post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinæ multæ et telorum erat adparatus

27. Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus.

28. sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt

28. Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt.

29. inde ad civitatem Scytarum abierunt quæ ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat

29. Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat.

30. contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Judæis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint

30. Contestantibus autem his, qui erant illic Iudaei, benevolentiam, quam Scythopolitae erga eos habebant, et mitem occursum temporibus infelicitatis,

31. gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante

31. gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum benignos esse, venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante.

32. et post pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumeæ

32. Post eam vero, quae dicitur Pentecoste, abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae.

33. exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis

33. Exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis.

34. quibus congressis contigit paucos ruere Judæorum

34. Quibus autem congressis, contigit paucos ruere Iudaeorum.

35. Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque ejus amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa

35. Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa.

36. at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Judas adiutorem et ducem belli fieri

36. At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et fatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducem belli,

37. incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiæ militibus incussit

37. incipiens patria voce clamorem cum hymnis, irruens improviso in eos, qui circa Gorgiam erant, fugam eis incussit.

38. Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt

38. Iudas autem, collecto exercitu, venit in civitatem Odollam et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt.

39. et sequenti die venit cum suis Judas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis

39. Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda erant, eo tempore, quo necessarium factum erat, ut corpora prostratorum tollerent et cum parentibus reponerent in sepulcris paternis.

40. invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamnian fuerunt a quibus lex prohibet Judæos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse

40. Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse.

41. omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini qui occulta fecerit manifesta

41. Omnes itaque, cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui occulta manifesta facit,

42. atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quæ facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt

42. ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent, quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt.

43. et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans

43. Et, facta viritim collatione ad duo milia drachmas argenti, misit Hierosolymam offerri pro peccatis sacrificium, valde bene et honeste de resurrectione cogitans.

44. nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis

44. Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum esset orare pro mortuis.

45. et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam

45. Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiae donum:

46. sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur

46. sancta et pia cogitatio. Unde pro defunctis expiationem fecit, ut a peccato solverentur.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras