Mosaico decorativo

1. ascendit autem Naas Ammonites et pugnare cœpit adversus Jabesgalaad dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas habeto nos fœderatos et serviemus tibi

1. Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: “Habeto nos foederatos, et serviemus tibi”.

2. et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum fœdus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israël

2. Et respondit ad eos Naas Ammonites: “In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos opprobrium in universo Israel”.

3. et dixerunt ad eum seniores Jabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israël et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te

3. Et dixerunt ad eum seniores Iabes: “Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios in universos terminos Israel; et, si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te”.

4. venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit

4. Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit.

5. et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Jabes

5. Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “Quid habet populus quod plorat?”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes.

6. et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc et iratus est furor ejus nimis

6. Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis.

7. et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus ejus invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus

7. Et assumens par boum concidit in frusta misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: “Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius”. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.

8. et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israël trecenta milia virorum autem Juda triginta milia

8. Et recensuit eos in Bezec: fueruntque filiorum Israel trecenta milia; virorum autem Iudae triginta milia.

9. et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Jabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Jabes qui lætati sunt

9. Et dixit nuntiis, qui venerant: “Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol”. Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes, qui laetati sunt

10. et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis

10. et dixerunt: “Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne, quod placuerit vobis”.

11. et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter

11. Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.

12. et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos

12. Et ait populus ad Samuel: “Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos”.

13. et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israël

13. Et ait Saul: “Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel”.

14. dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum

14. Dixit autem Samuel ad populum: “Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum”.

15. et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et lætatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis

15. Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala; et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras