Liber I Maccabaeorum, 3
1. et surrexit Judas qui vocabatur Macchabeus filius ejus pro eo
1. Et surrexit Iudas, qui vocaba tur Maccabaeus, filius eius pro eo.
2. et adiuvabant eum omnes fratres ejus et universi qui se coniunxerant patri ejus et prœliabantur prœlium Israël cum lætitia
2. Et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se coniunxerant patri eius; et proeliabantur proelium Israel cum laetitia.
3. et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in prœliis et protegebat castra gladio suo
3. Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio.
4. similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
4. Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venationem;
5. et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis
5. et persecutus est iniquos perscrutans et eos, qui conturbabant populum suum, succendit.
6. et repulsi sunt inimici præ timore ejus et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu ejus
6. Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius.
7. et exacerbabat reges multos et lætificabat Jacob in operibus suis et in sæculum memoria ejus in benedictione
7. Et exacerbabat reges multos; et laetificabat Iacob in operibus suis, et in saeculum memoria eius in benedictionem.
8. et perambulavit civitates Juda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israël
8. Et perambulavit in civitatibus Iudae et disperdidit impios ex ea et avertit iram ab Israel;
9. et nominatus est usque ad novissimum terræ et congregavit pereuntes
9. et nominatus est usque ad ultimum terrae et congregavit pereuntes.
10. et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël
10. Et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem magnam ad bellandum contra Israel.
11. et cognovit Judas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
11. Et cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum et occidit, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
12. et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Judas et erat pugnans in eo omnibus diebus
12. Et acceperunt spolia eorum, et gladium Apollonii accepit Iudas; et erat pugnans in eo omnibus diebus.
13. et audivit Seron princeps exercitus Syriæ quod congregavit Judas congregationem et ecclesiam fidelium secum
13. Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudas congregationem et convocationem fidelium secum et egredientium in proelium,
14. et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Judam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis
14. et ait: “Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis”.
15. et præparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël
15. Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel.
16. et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Judas obviam illi cum paucis
16. Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudas obviam illi cum paucis.
17. ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Judæ quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus jejunio hodie
17. Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae: “Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?”.
18. et ait Judas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis et in paucis
18. Et ait Iudas: “Facile est concludi multos in manibus paucorum; et non est differentia in conspectu caeli liberare in multis aut in paucis,
19. quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de cælo fortitudo est
19. quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est.
20. ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos
20. Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos;
21. nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
21. nos vero pugnamus pro animabus nostris et pro legitimis nostris,
22. et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos
22. et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram; vos autem ne timueritis eos”.
23. ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius
23. Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito; et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius.
24. et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim
24. Et persequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthim.
25. et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus et formido super omnes gentes in circuitu eorum
25. Et coepit timor Iudae ac fratrum eius, et formido cecidit super gentes in circuitu eorum;
26. et pervenit ad regem nomen ejus et de prœliis Judæ narrabant omnes gentes
26. et pervenit ad regem nomen eius, et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes.
27. ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde
27. Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde.
28. et aperuit ærarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
28. Et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essent parati ad omnia.
29. et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quæ erant a primis diebus
29. Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus;
30. et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quæ dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant
30. et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant.
31. consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum
31. Et consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum.
32. et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Ægypti
32. Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Euphrate usque ad fines Aegypti
33. et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
33. et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret.
34. et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quæ volebat et de inhabitantibus Judæam et Hierusalem
34. Et tradidit ei dimidium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem,
35. ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco
35. ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et exstirpandam virtutem Israel et reliquias Ierusalem et auferendam memoriam eorum de loco,
36. et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum
36. et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum.
37. et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones
37. Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones.
38. et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis
38. Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymeni et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis
39. et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Juda et disperderent eam secundum verbum regis
39. et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis.
40. et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri
40. Et processerunt cum universa virtute sua; et venerunt et applicaverunt prope Emmaus in terra campestri.
41. et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriæ et terræ alienigenarum
41. Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum.
42. et vidit Judas et fratres ejus quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem
42. Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem.
43. et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus dejectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
43. Et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris”.
44. et congregatus est conventus ut essent parati in prœlium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
44. Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
45. et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Jacob et defecit ibi tibia et cithara
45. Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
46. et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israël
46. Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli;
47. et jejunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua
47. et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinerem imposuerunt capiti suo et disciderunt vestimenta sua
48. et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
48. et expanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudines simulacrorum suorum;
49. et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
49. et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazaraeos, qui impleverunt dies,
50. et clamaverunt voce magna in cælum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus
50. et clamaverunt voce in caelum dicentes: “Quid faciemus istis et quo eos ducemus?
51. et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate
51. Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione;
52. et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quæ cogitant in nos
52. et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: tu scis, quae cogitant in nos.
53. quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos
53. Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu adiuves nos?”.
54. et tubis exclamaverunt voce magna
54. Et tubis bucinaverunt et clamaverunt voce magna.
55. et post hoc constituit Judas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones
55. Et post haec constituit Iudas duces populi, tribunos et centuriones et pentacontarchos et decuriones
56. et dixit his qui ædificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem
56. et dixit his, qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.
57. et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum
57. Et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Emmaum.
58. et ait Judas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt disperdere nos et sancta nostra
58. Et ait Iudas: “Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra;
59. quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostræ et sanctorum
59. quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum.
60. sicut autem fuerit voluntas in cælo sic fiat
60. Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic faciet”.
