Mosaico decorativo

1. et rex Ægypti congregavit exercitum sicut harena quæ est circa ora maris et naves multas et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo

1. Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo.

2. et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset

2. Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.

3. cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus

3. Cum autem introiret civitatem, Ptolemaeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus.

4. et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera ejus demolita et corpora projecta et eorum qui cæsi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam

4. Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius.

5. et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex

5. Et narraverunt regi, quae fecit Ionathas, ut vituperarent eum; et tacuit rex.

6. et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic

6. Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem se salutaverunt et dormierunt illic.

7. et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem

7. Et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur Eleutherus, et reversus est in Ierusalem.

8. rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala

8. Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala.

9. et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui

9. Et misit legatos ad Demetrium dicens: “Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui;

10. pænituit enim me quod dederim illi filiam meam quæsivit enim me occidere

10. paenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim me occidere”.

11. et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum ejus

11. Et vituperavit eum, propterea quod concupisceret regnum eius.

12. et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestæ factæ sunt inimicitiæ ejus

12. Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum.

13. et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Ægypti et Asiæ

13. Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae.

14. Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius

14. Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus, quia rebellabant, qui erant de locis illis;

15. et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum

15. et audivit Alexander et venit ad eum in bello. Et produxit Ptolemaeus exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum.

16. et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est

16. Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur; rex autem Ptolemaeus exaltatus est.

17. et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo

17. Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri et misit Ptolemaeo.

18. et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra

18. Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia; et qui erant in munitionibus, perierunt ab his, qui erant in munitionibus.

19. et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo

19. Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.

20. in diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa ut expugnarent arcem quæ est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas

20. In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas.

21. et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem

21. Et abierunt quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem.

22. et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Jonathæ ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato

22. Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad colloquium in Ptolemaidam festinato.

23. ut audivit autem Jonathas jussit obsideri et elegit de senioribus Israël et de sacerdotibus et dedit se periculo

23. Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo

24. et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidæ et invenit gratiam in conspectu ejus

24. et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius.

25. et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua

25. Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.

26. et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium

26. Et fecit ei rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant, et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum

27. et statuit ei principatum sacerdotii et quæcumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum

27. et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.

28. et postulavit Jonathas a rege ut inmunem faceret Judæam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta

28. Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.

29. et consensit rex et scripsit Jonathæ epistulas de his omnibus hunc modum continentes

29. Et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes:

30. rex Demetrius Jonathæ fratri salutem et genti Judæorum

30. “Rex Demetrius fratri Ionathae salutem et genti Iudaeorum.

31. exemplum epistulæ quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis

31. Exemplum epistulae, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, scripsimus et ad vos, ut sciretis:

32. rex Demetrius Lastheni parenti salutem

32. “Rex Demetrius Lastheni patri salutem.

33. genti Judæorum amicis nostris et conservantibus quæ justa sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent

33. Genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.

34. statuimus ergo illis omnes fines Judææ et tres civitates Lyddam et Ramathæ quæ additæ sunt Judææ ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quæ ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terræ et pomorum

34. Statuimus ergo illis fines Iudaeae et tres regiones, Apherema et Lydda et Ramathaim, quae additae sunt Iudaeae ex Samaritide, et omnia confinia earum, omnibus sacrificantibus in Hierosolymis, pro regalibus, quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos de fructibus terrae et pomorum;

35. et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quæ nobis deferebantur

35. et alia, quae ad nos pertinent ex hoc tempore decimarum et tributorum pertinentium ad nos, et salis stagna et pertinentes ad nos coronas, omnia ipsis concedimus.

36. omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus

36. Et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus.

37. nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Jonathæ et ponatur in monte sancto in loco celebri

37. Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri””.

38. et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum ejus

38. Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius.

39. Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et jit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri

39. Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri;

40. et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum ejus adversum illum et mansit illic diebus multis

40. et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis.

41. et misit Jonathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in præsidiis erant quia inpugnabant Israël

41. Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiceret eos, qui in arce erant in Ierusalem et qui in praesidiis erant, quia impugnabant Israel.

42. et misit Demetrius ad Jonathan dicens non hæc tantum faciam tibi et genti tuæ sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum

42. Et misit Demetrius ad Ionathan dicens: “Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum;

43. nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus

43. nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros, quia discessit omnis exercitus meus”.

44. et misit ei Jonathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum

44. Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.

45. et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem

45. Et convenerunt, qui erant de civitate, centum viginti milia virorum, et volebant interficere regem;

46. et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et cœperunt pugnare

46. et fugit rex in aulam, et occupaverunt, qui erant de civitate, itinera civitatis et coeperunt pugnare.

47. et vocavit rex Judæos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem

47. Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt per civitatem; et occiderunt in illa die centum milia hominum.

48. et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem

48. Et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in die illa et liberaverunt regem.

49. et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes

49. Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes:

50. da nobis dextras et cessent Judæi obpugnantes nos et civitatem

50. “Da nobis dextras, et cessent Iudaei oppugnare nos et civitatem”.

51. et projecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Judæi in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno ejus et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa

51. Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa.

52. et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu ejus

52. Et sedit Demetrius rex in sede regni sui, et siluit terra in conspectu eius.

53. et mentitus est omnia quæcumque dixit et alienavit se ab Jonathan et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat et vexabat eum valde

53. Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.

54. post hæc autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema

54. Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema.

55. et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit

55. Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit.

56. et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam

56. Et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam.

57. et scripsit Antiochus adulescens Jonathæ dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis

57. Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: “Constituo tibi summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis”.

58. et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream

58. Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream.

59. et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti

59. Et Simonem fratrem eius constituit ducem a descensu Tyri usque ad fines Aegypti.

60. et exiit Jonathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice

60. Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.

61. et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazæ et obsedit eam et succendit quæ in circuitu erant civitates et prædatus est eas

61. Et abiit inde Gazam, et concluserunt, qui erant Gazae; et obsedit eam et succendit, quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea.

62. et rogaverunt Gazenses Jonathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum

62. Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionem usque Damascum.

63. et audivit Jonathas quia prævaricati sunt principes Demetrii in Cades quæ est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni

63. Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio;

64. et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam

64. et occurrit illis, fratrem autem suum Simonem reliquit in regione.

65. et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos

65. Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos.

66. et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et ejecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea præsidium

66. Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis; et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium.

67. et Jonatha et castra ejus adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor

67. Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campo Asor.

68. et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso

68. Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso.

69. insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt prœlium

69. Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium.

70. et fugerunt qui erant ex parte Jonathæ omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Judas filius Chalfi princeps militiæ exercitus

70. Et fugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Matthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae exercitus.

71. et scidit Jonathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit

71. Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit.

72. et reversus est ad eos in prœlium et convertit illos et pugnaverunt

72. Et reversus est ad eos in proelium et convertit eos in fugam; et fugerunt.

73. et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc

73. Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic.

74. et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Jonatha in Hierusalem

74. Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras